Annuntiatio Domini
Angelus Gabriel a Deo ad Mariam missus est. Concepit de Spiritu Sancto et dixit: Fiat mihi secundum verbum tuum.
Dies: Mo, Sa
Angelus Gabriel a Deo ad Mariam missus est. Concepit de Spiritu Sancto et dixit: Fiat mihi secundum verbum tuum.
Maria surgens cum festinatione abiit ad Elisabeth. Ut audivit Elisabeth salutationem Mariae, exsultavit infans in utero eius.
Maria peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio.
Tulerunt eum in Hierusalem ut sisterent eum Domino. Simeon accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum.
Post triduum invenerunt eum in Templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos.
Dies: Do
Baptizato Iesu, aperti sunt caeli et Spiritus descendit sicut columba. Vox dixit: Hic est Filius meus dilectus.
Aqua facta est vinum. Hoc fecit initium signorum Iesus et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius.
Iesus circuibat Galilaeam, docens in synagogis. Paenitentiam agite et credite Evangelio!
Transfiguratus est ante eos; resplenduit facies eius sicut sol et vestimenta eius facta sunt alba sicut lux.
Accepit panem et gratias agens fregit deditque eis dicens: Hoc est corpus meum quod pro vobis datur.
Dies: Di, Fr
Positis genibus orabat: Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
Tunc Pilatus flagellavit Iesum. Milites percusserunt eum et illuserunt ei, sed ipse sicut agnus coram tondente obmutuit.
Milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum.
Baiulans sibi crucem exivit Iesus in eum qui dicitur Calvariae locum. Coegerunt Simonem Cyrenaeum ut portaret crucem.
Ubi venerunt in locum Calvariae, ibi crucifixerunt eum. Erat hora sexta, et tenebrae factae sunt super universam terram.
Dies: Mi, So
Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Venite, videte locum ubi positus erat.
Elevatus est videntibus illis et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et repleti sunt omnes Spiritu Sancto.
Signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole et luna sub pedibus eius.
Et vidi caelum novum et terram novam. Deus abitabit cum eis et abstrahet omnem lacrymam ab oculis eorum.