?

Mysteria Dolorosa

Dies: Di, Fr

1.

Agonia in Horto

Positis genibus orabat: Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

2.

Flagellatio Iesu

Tunc Pilatus flagellavit Iesum. Milites percusserunt eum et illuserunt ei, sed ipse sicut agnus coram tondente obmutuit.

3.

Coronatio Spinis

Milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum.

4.

Baiulatio Crucis

Baiulans sibi crucem exivit Iesus in eum qui dicitur Calvariae locum. Coegerunt Simonem Cyrenaeum ut portaret crucem.

5.

Crucifixio et Mors Iesu

Ubi venerunt in locum Calvariae, ibi crucifixerunt eum. Erat hora sexta, et tenebrae factae sunt super universam terram.

✦ ✦ ✦